CIRCVLVS LATINVS GADITANVS

ACTA

OMNIVM GENTIVM CONVENTVM XI APVD HISPANOS ALCANNIZII IN ARAGONIA AMPOSTAE IN CATALONIA A DIE XXIV VSQVE AD DIEM XXVIII ANNO MMVI MENSE IVLIO HABEBITVR

Paginæ : 1


8.III.2006

Cum hortum domus meae, uti illum Senecanum, hieme iam fere soluta, gratissimus sol totum perfunderet, omneque tablinum meum nitidius renideret, haec noua uobis laetus scribebam.


Antonius Capellanus Gaditanos sodales adloquitur


Gaditani sodales cum Antonio Capellano

Antonius Capellanus, cui tantum cordi est sermo Latinus quantum idem nobis, suis Gaditanis amicis, aliquot dies in nostra urbe uersabatur. Nonnulla enim de undecimo ALF Conuentu ei erant tractanda. Etiam cum Antonia et cum Irene, feminis rerum computatralium peritissimis, diu laborauit, ut haec edendas Matritensis ALF conuentus orationes pararet, atque illa interretialem ALF situm et electronicos Alcanniziensis Ampostinique Conuentus nuntios nouaret.

De aliis tamen argumentis in CLG sessione a.d. VIII Id. Mart. MMVI cum Ioachimo moderatore, Bartholomaeo, Emmanuele Iesu et Eduardo Pinario locutus est. Nescio qui inopinatus Genius Antonium antiquorum per mediam Africam itinerum memorem fecit. Sed Musa certe grata euasit. Nos quaesiuimus de itinere et Antonius dixit: ?antiquam iubetis, comites, renouare memoriam?. Extemplo aridae uiae, milites Masai minantes, noctes in diuersoriis siluestribis, inmanes leones, ante oculos nostros positi fuerunt. Obstupuimus omnes et de itinere, de Antonii eiusque familiae duce, de autoraeda qua uehebantur, de uiis et de aliis multa quaerebamus. Tandem, Antonius finem posuit his Africanis memoriis. Cum Antonius Gades iam cognouerat, Ioachimus eum quasdam Romanae cetariae parietinas sub aedificium ubi fuerat theatrum Andalucia sitas et modo exhibitas uisere monuit. Paulum loquuti sumus de Conuentu et ualediximus in proximam sessionem.

Cum has litteras modo scriptas moderatori mittebam, aura mitissima de peristylio ueniens atrium meum mulcebat dum serum praenuntiabat. Valete.

scripsit Eduardus Pinarius - 26/03/2006 16h24



11.10.2005.

Martis die 11 m. octobris anno 2005? circulus Latinus habitus est in aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis Gaditanae.
eo enim die, adfuit Ioachimus, gregiculi nostri Latine loquentium Gaditanorum moderator; Bartholomaeus et Eduardus Pinarius, qui ea in Academia Philologiae Classicae praeceptores una cum Ioachimo sunt; Paulus, Philosophiae magister in lyceo urbis quae vulgo Jerez de la Frontera vocatur; Eduardus Engelsing, qui hoc anno academico Gadibus commoratur ad scholas Latinitatis Activae exhibendas, et Iarcius, qui hoc anno linguam Latinam et Graecam profitetur in lyceo oppidi quod vulgo appellatur Jimena de la Frontera. dolendum autem est quod neque Antonius Davila, qui olim circulum Latinum nostrum participare consueverat, sed recens pater feliciter factus, familiae morem diligentius sane gerere debet, neque optimus Latinitatis praeceptor, Franciscus nomine, qui in lyceo oppidi, quod vulgo nominatur San Fernando, munus praebet, sessioni interesse potuerunt.
in initio, hora quinta postmeridiana, more convenimus in officio professorum Bartholomaei et Ioachimi alios sodales opperientes. paulo post, sodales supra nominati, in thermopoliun quod in aedibus Facultatis situm est contenderunt. ibi ad mensam consederunt et varias potiones sorbillantes, sermones serere coeperunt de rebus proxima aestate actis, de novis sedibus ad munus praebendum, de propositis atque votis in novum annum academicum nuper initum, et de aliis rebus.


Sodales in officina XXIX primum conuenerunt


Sodales in caupona rident


Sodales in caupona colloquuntur


Eduardus autem Pinarius, qua est humanitate, ceteris gregalibus chartas ope lucis descriptas de carminibus Latinis aetatis Renascentis, deque commentariolo a Terentio Tunberg1 et Milena Minkova1 conscripto tradidit.
Terentii Tunberg atque Milenae Minkova commentarius de litterarum Latinarum perpetuitate dignus certe est qui pellegatur. cujus quidem commentarii utraque pars in duobus novissimis fasciculis periodici q.i. Iris apparet.
inter alia, in eo commentario auctores lectoribus lectricibusque persuadere contendunt magni esse momenti scripta Latinitatis postumae2, ut ita dicam, sedulo ac studiose legere, quibus antiquorum scriptorum intellectio plenior atque uberior fiat. agitur enim de "nexibus inter scripta et cogitata Latina variarum aetatum":
nunc denique, antequam relatiunculam de sessione gregis Latine loquentium Gaditani finiam, duas Terentii Milenaeque commentarii sententias vobis describam:

"-Latinitas enim non modo ad tempora antiquiora pertinet, sed etiam ad mediaevalia, humanistica, moderna. (?)
-lingua Latina totius patrimonii occidentalis exstat medulla.?

quae quidem sententiae, etsi breves, magnae tamen mihi esse videntur quoad veritatem et sensum ideoque dignae quae ab omnibus hominibus doctis considerentur.

postquam de hisce rebus aliisque variis libenter sermocinati sumus, omnes valediximus in proximam occasionem.


1. Terentius Tunberg et Milena Minkova linguam litteraturamque Latinam antiquam, mediaevalem, humanisticam et modernam Latine docent in Instituto studiis Latinis Provehendis apud Universitatem studiorum Kentukianam. cf. http://www.uky.edu/AS/Classics/institute.html

2. postumam Latinitatem voco eam quae linguae Latinae populari eique vernaculae postumaverit, i.e. quae tanquam sermo scholaris hominumque eruditorum usurpari et coli perrexit temporibus ubi lingua vernacula et popularis prorsus transformabatur in novas linguas Romanicas dictas.

scripsit Iarcius - 21/11/2005 18h21



4.X.2005

Hodie habuimus secundam sessionem nostri circuli hoc cursu. Convenimus hora quinta postmeridiana, hora aptiora nobis omnibus. In officina Bartholomaei et Joachimi adfuimus Bartholomaeus, Eduardus Pinarius, Emmanuel et Eduardus Engelsing, hoc anno professor Latinitatis Vivae in Facultate Philosophiae Litterarumque usque ad mensem Februarium. Constituimus ire in thermopolium Facultatis ad potiones bibendas, dum loquebamur de rebus diversis.

In thermopolio Facultatis locuti sumus de aestivo tempore, et praesertim de nova habitatione nostri sodalis Eduardi, qui nuper Gades venit ad linguam latinam vivam docendam, et proposuit nos in contionibus de certo argumento locuturos, verbi gratia, de auctoribus qui latine scripsissent saeculis decimo quinto et decimo sexto, ut discamus plura ab scriptoribus recentioribus de operibus eorum et ceterorum. Etiam locuti sumus de paucis alumnis qui linguae latinae vivae student quia parum utilis eis videatur, et qui studere malunt aliis linguis, scilicet Germanicae, Anglicae, Francogallicae. Non debemus quaerere linguarum utilitatem tantum, sed etiam recreationem; et antiquis et recentioribus linguis studemus quia nobis placent.

Hora septima postmeridiana sodalibus valedixi, qui Iohannis Verzosae libros, Eduardo Engensing ignotos et Pinario notissimos, in bibliotheca quaerebant.

scripsit Emmanuel Ceballos - 21/11/2005 18h10



27.09.2005.

Die 27 mensis Septembris, quamquam omnes sodales ad colloquium nostrum conuocati erant, tres tantummodo nos commisimus: Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus Pinarius. Nos laetati sumus quod Eduardus Engelsing ?quamuis is ea die non adesset? usque ad proximum mensem Februarium Gadibus manebit. Idem scholas Actiuae Latinitatis per quattuor menses geret.

Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus in officina nostri moderatoris paululum manserunt. Eduardus, quaesitus de aestiuis suis uacationibus, dixit se, quippe qui sodalis sit instituti catholici cui nomen est Opus Dei, una cum sexaginta commilitonibus in summis montibus Cantabricis coaluisse, ubi natura quasi bucolica circundante, uicis prope mare, parietinis oppidi IulioBrigae et eius stratis uiis fruiti sunt; necnon Philosophiae aliisque nostri temporis disciplinis aliquod temporis studuisse.


Eduardus Pinarius libros praefert inter Bartholomaeum et Ioachimum.


Castellum in insula Sancti Petri situm, ubi fuerat Heracleum Gaditanum


Sodales iuxta castellum Sanctae Catherinae


Deinde Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus castellum Sanctae Catherinae nuncupatum petierunt, ubi expositionem uestium, quales personae fabulae Domini Quixoti induebant, et aliam exhibitionem tabularum pictarum de antiquis moeniis Gaditanis uiserunt.

Denique tres sodales ualedixerunt usque ad proximam contionem.

scripsit Eduardus Pinarius - 21/11/2005 18h06


Paginæ : 1

Recensiones sessionum praeteritarum