HANS ØRBERG GADITANOS VISIT
die Martis quinto m. Aprilis -sive nonis Aprilibus-, non fuit circulus Latinus in aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis Gaditanae celebratus neque celebrandus, quoniam eo die extraordinario peregrini professores venerunt ut acroases postmeridie exhiberent de rebus didascalicis ad Latinitatem pertinentibus.
agebatur enim de methodo naturali atque inductiva, quae dicitur, ad linguam Latinam docendam. quae quidem methodus, quamquam ejus radices retro longissime in temporis spatio extenduntur,1 tamen, praeterito saeculo XXº mirifice eminuerunt atque in lucem prolatae sunt auxilio omnibus qui sermonem tanquam vivum et docere et addiscere et colere cuperent. quis autem fuit auctor hujus methodi resurrectae atque perfectae? fuit enim illustris professor Danus, isque nunc temporis admodum grandaevus, cum fere quinque et octoginta annos natus sit, nomine Johannes (sermone patrio Hans) Ørberg. vir enim impigerrimus atque indefatigabilis, qui sedulo diligenterque etiam hoc tempore mirum in modum quotidie per multas horas incumbit in Latinitatis cultum atque in quam optimam illius methodi didascalicae perfectionem.
|
|
|
|
vir etiam fortissimus, qui libenter solus ex Dania iter suscipere voluerit in Baeticam imprimis ut duos alios professores conveniret, optimos enim Latinitatis praeceptores Hispanos, Aemilium Canales Muñoz et Antonium González Amador, qui, hisce temporibus in Hispania tanquam antesignani methodi naturalis inductivae sint, atque sedulo diligenterque operam dederint et etiam nunc dent, ut talem docendi rationem ad mores Hispanorum atque ad peculiares Hispanicae institutionis condiciones et opportune accommodent et convenienter propagent. qui praeterea magistri Hispani, etiam interretialiter, ut dicitur, linguarum classicarum studium atque cultum civilem antiquum Graeco-Romanum et fovendum et promovendum egregie curant, hac sub inscriptione:
http://www.culturaclasica.com/qua in ‘pagina domestica’ etiam nexus exstat, quem si presseris, optime Lector optimave Lectrix, de tali methodo naturali Castellanice sive Hispanice explanato certior fieri poteris:
http://www.culturaclasica.com/lingualatina/index.htm|
|
|
etenim, methodus illa naturalis, quae vocatur, est ratio instituendi qua lingua quaevis ea ipsa in lingua, id est, per se, docetur, atque inde ab initio discipulus seu linguae studiosus addiscit vocabula ex imaginibus vel e contextu, necnon sententias, atque inde regulas grammaticae modo ‘inductivo’ sibi paulatim ac pedetemptim comparat. postea vero, exercitiis specialibus omnia melius addiscuntur et tandem tabulis scriptis quibusdam synopsis sive conspectus regularum grammaticae in universum praebetur.
tali enim methodo didascalica adhibita, opus non est traditis exercitiis quae sunt syntaxeos analysis enucleate perfecta, et versio scripta textus Latini in linguam vernaculam modernam; sed potius oportet comperire utrum discipulus re vera et vocabula addidicerit et textus Latini sensum intellexerit, adeo ut sine nimia difficultate valeat sermone vernaculo talem scripti sensum explanare. etiam oportet scire utrum discipulus, qui textum intellexerit, etiam regulas grammaticae modo inductivo apprehenderit, ita ut postea facilius et sine molestia addiscere possit conspectum generalem regularum in ordinem redactarum.
hac enim methodo aliisve similibus, ut mihi videtur, propositum est, inter alia, haec imprimis comperire:
- utrum discipulus non tantum quam plurima vocabula Latina re vera atque utiliter magnoque cum fructu addiscat, verum etiam textus Latinos magis magisque intricatiores perplexioresque et intellegere queat, et eorum sensum cum Latine, quamvis simpliciore modo, tum lingua vernacula, magistri quaestionibus breviter respondendo, explanare valeat, necne; atque
- utrum discipulus grammaticae regulas modo inductivo atque activo satisque utili sibi comparaverit adeo ut etiam valeat quam simplicissimas sententias Latinas construere, annon.
|
|
|
|
postquam professores Ørberg, Antonius et Aemilius acroasin habuerunt ubi enucleatius methodi rationem atque librorum structuram scienter et dilucide explanaverunt, tempus fuit rogationum a magistris aliisque auditoribus propositarum.
qui quidem magistri, inter alia, relatores rogarunt temporisne spatium suppeditaret ad Latinitatem in Schola Secundaria, quae apud nostrates vocatur, instituendam secundum talem methodum Ørbergianam, necne. etenim, nunc temporis in Hispania Latinitas tantummodo duos per annos academicos institui potest in quadam specie institutionis ad Baccalauratum adipiscendum. responsum autem magistrorum fuit re vera tempus praeceptori suppeditari, cum primus methodi illius liber priore anno academico atque primo alterius anni academici spatio quatrimenstruo adhibendus esset, alter vero liber, qui textibus variis selectisque constaret, postea adhiberi posset. neque curandum esse num alter liber integrum in modum tractari posset altero anno academico, quod res praecipua nihil esset nisi exercere et meliorare vel acuere facultatem discipulorum cum sententias Latinas intelligendi tum eas paulatim ac pedetemptim construendi, necnon regularum grammaticarum sermonis Latini exemplaris sibi utiliter comparandarum.
etiam quaesitum est utrum necessarium esset sententiarum continuas analyses perficere easque deinceps in linguam vernaculam vertere annon. quibus rogationibus professores responderunt opus non esse talibus taediosis atque aridis exercitiis "morphosyntacticae analyseos" atque "traductionis", sed sufficere, immo suppetere, discipulis se exercere assidua lectione eaque satis activa adeo ut inde ab initio verba bene intellegerentur una cum sententiarum sensu. quod ad regulas grammaticae attinet, etiam tali ratione eas normas paulatim ac pedetemptim, atque sensim memoriae discipulorum sine nimiis molestiis inseri. propterea vero, discipulos aptos fore ad textus, quasi sponte sua facilius atque naturaliter vertendos in linguam vernaculam et ad satis subtiles sententiarum analyses syntacticas perficiendas.
|
|
|
postquam professores scite atque diligenter responderunt quaestionibus auscultatorum, conventus ad finem pervenit, et omnes circuli Latini sodales libenter cum professoribus collocuti sunt priusquam omnes valedicerent.
1 e.g. Johannes Amos Comenius saeculo decimo septimo mirificum opus imaginibus plenum perfecit ad linguam Latinam discipulos modo naturali docendam, auxilio imaginum quibus verborum sensus facilius memoriae mandari possent. cujus quidem operis si quid subtilius scire cupiveris, spectata Lectrix, optimeve Lector, hoc sub vinculo, quaeso, inspicias:
http://www.grexlat.com/biblio/comenius/
Jarcius scripsit