DE CANTV "LIBERATIO" INSCRIPTO
ET DE LATINO SERMONE
POSTMERIDIANVM COLLOQVIVM
QVOD CONCHA GARCIA CAMPOY
CVM SYLVIA GONZALEZ BOLIVAR
ET CVM IOACHIMO PASCVAL BAREA
MARTIS DIE XXV MENSIS IANVARII ANNO MMV
HABVIT
Hispani diurnariam Concham Garcia Campoy, iucunda uoce praeditam et ingenii eloquentiaeque insignem, radiophonica teleuisificaque programmata feliciter moderantem libentissime et audiuerunt et audiunt. Quam, etsi eius nomen rectius dicimus Conceptionem, Concham tamen appellabo, cum uerbum "concha" quod Hispanice idem Latine sit. Eius programma "Campoy en su punto" inscriptum est. Nomen enim radiophonicae stationi est Punto Radio, et "in suo puncto" de eis dicitur quae uel matura uel perfecta uel egregie cocta sunt.
|
|
|
Colloquii causa prima fuit cantus praesertim apud Germanos notissimus qui est "Liberatio" inscriptus. Nam postquam Indici maris motus imprimis in Indonesia, Taprobana, India et Thailandia die VII a. Kal. Ianuarias immanibus undis litora uerberauit et uastauit, atque fere quater centena milia hominum sub aquis necauit, superstites equidem innumeri sunt qui fame siti morbis paupertate intemperie excruciati cibo aqua medicinis opibus tecto indigeant. Quibus cantrix Syluia Gonzalez Boliuar et grex musicus Krypteria cantum dono dederunt.
Carmen "Liberatio" praeter uerba quattuor 'speramus' 'optamus' 'gaudeamus' 'celebramus', pronomina 'uobiscum' 'nobiscum', et appositum 'uiua', nominibus tantum constat, quibus primum miserorum condicio, postea qualis ceteris iuuantibus foret, describitur. Simplicibus uerbis acres tamen sensus musicae ope exprimuntur. Qui cantus, nuntiis hora quinta auditis, post praeconium sonabat, dum locutrix Concha colloquium iniit, quod ego Ioachimus ex Hispanico in Latinum sermonem tibi uerti.

Syluia Gonzalez Boliuar
CONCHA: Syluia Gonzalez Boliuar numquam praemeditata erat calamitatis causa notissimam se fore. Ante duos annos quem cantum "Liberatio" nunc audimus ediderat, qui in teleuisifico emissorio cui nomen RTL multorum animos in se conuertit, cum incepto in Asiaticos benefico aptissimus putaretur. Mirum autem fuit, hanc musicam Germanos auditores adeo mouisse, ut inter titulos saepissime emptos irreperet. Insuper cantum esse Latinum audiuimus. Syluia Gonzalez nobiscum colloquitur. Syluia, salue multum.
SYLVIA: Salue et tu.
CONCHA: Quam igitur mirabile prodigium cantus tuus fuit! Verumst? Te praeter spem et praesertim his de causis aiebam cantum tuum inter eos habere qui saepissime ueneunt. Nonne? Quomodo haec sunt acta?
SYLVIA: Verum enim dicis. De improuiso tanta fortuna meo cantui data est. Primum enim ex quibusdam teleuisificis emissoriis sonabat, et cantus singillatim iterum ueniit. Me abhinc annos prope duos cantum in disco compegisse iam dixisti. Nunc autem discus tertius est, qui saepissime hic in Germania ueneat. Aureum ideo discum iam accepi, et denique inopinatus tam prosperus successus fuit.
CONCHA: Syluia, tu es Hispana. Nonne? Vel saltem Hispanico genere nata.
SYLVIA: Certo, parentes mei Baetici sunt Granatenses.
CONCHA: In Germania autem fere semper habitasti. Verum?
SYLVIA: Ita uero. Immo hic in Germania nata sum. Hispana tamen sum, me Hispanam autumo.
CONCHA: Sane. Lucrum autem, Syluia, afflictorum auxilio mitti puto. Verum?
SYLVIA: Certe. Id est, cantus munificus est. Nonne? Nec mihi cantrici, nec chorago, nec disci fabris lucro est, sed qui a maris motu uexati sunt, ei omnem pecuniam accipiunt.
CONCHA: Et cantus acrius animos tuos nunc commouet quam eo tempore quo eum edidisti. Nonne? Praesertim cum huic terribili stragi cui nomen tsunami nunc sit coniunctus.
SYLVIA: Sane quidem. Cantus praeter opinionem meam et pollet et hoc nunc accidit, ut omnibus audientibus semper stragem ante oculos ponat. Nonne? Ideo sane glorior me Asiaticis qui omnia fere amiserunt auxilium afferre posse, dum id ago quo uoluptas nullast mihi maior, nempe cantare.
CONCHA: Sane. Et insuper, quamdiu discus tuus praesens sit, nonne putas et uulgum quodammodo afflictorum non obliturum, et cantum oppressis quasi ante oculos habendis profuturum?
SYLVIA: Ita est, quia certe ego familiam et amicos adhuc habeo, nec non cantricis officium, quo uehementer laetor, nam musica mihi semper uita fuit et semper erit. Nonne? Alios tamen homines grauissima passos esse et adhuc pati, quippe qui omnia amiserint, meminisse debemus. Et munus nostrum est haud immemores eis succurrere.
CONCHA: Sane. Syluia, cur uero hunc cantum Latine edidisti?
SYLVIA: Non quidem sola causa est. Sed linguam Latinam opinor esse linguam uniuersalem, cui fines sunt nulli. Haec mihi uidetur esse causa cur cantus factus est huius benefici incepti hymnus.
CONCHA: Sane. Parumper igitur, Syluia, apud nos mane. Nam cum hunc lepidissimum cantum Latine caneres, demirabamur quot homines hodie hac lingua quam mortuam esse dicunt ubique utantur, et colligitur eam uiuere et uigere. Circiter enim tria milia hominum in toto orbe terrarum Latine loquuntur. Cum uero ciuitates diuersas habitent, in conuentibus congredi consuerunt, ubi per dies septem tantum Latine colloqui possunt. Nouissimus autem conuentus apud Hispanos demum peractus est, cui interfuit Ioachimus Pascual Barea, qui apud Gaditanam studiorum uniuersitatem Latinae Philologiae professor est.

Ioachimus Pascual Barea
CONCHA: Ioachime, salue multum.
IOACHIMVS: Et tu salue.
CONCHA: Nescio enim, Ioachime, an hunc dulcem Syluiae Gonzalez Boliuar cantum cui nomen "Liberatio" auscultaueris.
IOACHIMVS: Auscultaui etiam.
CONCHA: Latini autem cantus haud saepe nunc audiuntur.
IOACHIMVS: Mihi tamen tam rarum non est.
CONCHA: Ehem!
IOACHIMVS: Vniuerso populo mirum profecto est. Qui autem paulisper in uiua Latinitate uersamur, nouimus cantus Latinos uariis numeris (uidelicet iazziacis rockeis hip-hop) astrictos, nec non etiam Horatiana, Catulliana aliorumque antiquorum poetarum carmina nouis numeris modulata. Hic uero cantus praestantissimus est, nam musica nobis a maioribus tradita atque poesis musicaque hodierna pariter in eum confluunt. Praeterea, sententia mea huic incepto miseris salutari cantus idoneus est.
CONCHA: Ioachime Pascual, Circuli Latini Gaditani sodalis es. Idnest uerum?
IOACHIMVS: Sic est.
CONCHA: Quidnam id est? Coetus hominum estis, qui Latine sermocinaturi Gadibus interdum conuenitis. Verum?
IOACHIMVS: Ita plane. Singulis fere septimanis semel conuenimus. Plerique circuli Latini praesertim in America et Europa unoquoque mense conueniunt. Nos autem saepius conuenimus, quippe qui Gadibus uel in propinquis finitimisque oppidis -id est in oppido Seriensi, ad Caepionis turrim, in Sancti Ferdinandi insula- domicilium habeamus. Alii uero e longinquis regionibus, sicut ex Oscense et ex Gerundense Barcinone, singulis mensibus conueniunt.
CONCHA: Quales homines, Ioachime, Latine loqui iuuat?, eruditosne homines, ut ita dicam, philologiae classicae peritos et tales? aut...
IOACHIMVS: At reuera non tantum philologos classicos, sed etiam alios homines doctos. In Circulo Latino Gaditano certe plerique sumus philologi classici, utpote qui linguam Latinam, sed etiam Graecam et Arabicam atque alias disciplinas, in uniuersitate et in gymnasiis profiteamur. In aliis tamen circulis classici philologi pauci uel immo nullus est. Conueniunt potius medici, architecti, mathematici, sane professores qui in gymnasiis disciplinas uarias docent, et immo qui nondum studia in uniuersitate perfecerunt. Quin etiam apud Latinitati fouendae conuentus, praeter philologos classicos, quorum pauci sunt Hispani, multi sunt qui aliis muneribus fungantur.
CONCHA: Estne autem in Interrete forum linguae Latinae idoneum?
IOACHIMVS: Certo. Interrete huic ad linguam Latinam uiuam restituendam incepto multum profuit. Omnia insunt: locutorium, epistularum commercium quo epistularum moles de quolibet argumento cottidie mittitur; commentarii periodici interretiales (sane etiam alii impressi extant)...
CONCHA: Hem!
IOACHIMVS: Alia etiam scripta insunt; duae tresue radiophonicae emissiones uulgantur, quae non tantum satellitis ope sed etiam ex interrete, ubi nuntios etiam legere licet, ubique audiri possunt. Prorsus, ut dixi, in Interrete multa sunt fora Latina, nec non circulorum Latinorum paginae.
CONCHA: Ergo, Ioachime, potesne Syluiae mihique aliquid Latine dicere? Vel nobis ualedicas uel prosperam fortunam nobis optes! Hunc enim sonum audire cupio!
IOACHIMVS: "OMNIA BONA VOBIS OPTO!"
CONCHA: Plurimas igitur gratias, mirabile quidem nobis sonuit!
Loquerisne enim Latine, Syluia, uel tantummodo cantui?
SYLVIA: Ego quidem alios cantus Latinos edidi, sed etiam Anglice, Germanice et Hispanice cano. Hispanicorum cantuum discum nunc compingo, et sane etiam Latine cano.
CONCHA: Animum enim in istum discum intendemus. Syluia Gonzalez Boliuar, tibi gratulamur et amicissime ex Hispania te amplectimur.
SYLVIA: Vobis gratias plurimas ago, et osculum mitto.
CONCHA: Gratias tibi agimus, Ioachime Pascual Barea. Professor, in omne tempus.
IOACHIMVS: Gratias plurimas uobis ago. Bene ualete.
CONCHA: Gratias.