SOCIETAS LATINA GADITANA

ACTIVAE
LATINITATIS SCHOLAE

 



 Ad Gaditanam studiorum Vniuersitatem duos uiuae Latinitatis cursus instituimus, qui actiua methodo modo uiuo moderantur. Hoc fieri et oportet et opus erat. Translatiua enim methodus saepe est lenta et taediosa, cum scripta perspicua raro tractentur et ea crebris explanationibus egeant. Talia ergo opera antiqua plerisque iuuenibus non semper sunt idonea, quippe quae ab eis legantur, antequam linguae fundamenta iacta sint. Ita fit ut id quod post duos tresue annos magno cum studio et labore didicerint, cite dediscant et paucum emolumenti ad suas facultates afferat. Qua de causa Latina lingua, quae praesertim eos, qui historicis philologicisque disciplinis operam dant, perutilis sit magis in dies ubique neglecta et ex studiorum rationibus deiecta est. Sin autem nouo consilio capto Latinam non secus ac quamlibet nostrae aetatis linguam doceremus, non dubito quin ea gratior utiliorque alumnis esset plurisque aestimaretur, cum instrumentum plurimis facultatibus utile, immo etiam necessarium duceretur.



Hi quatrimestrales cursus in lectiones duodecim diuisi sunt, quae sunt igitur distributae in dies uel sessiones binas, ut in singulis septimanis singula argumenta tractemus. Distincte pronuntians, breuibus locutionibus ac dictionibus dilucidis et quam simplicissimis ab initio omnia Latine magister enarrat, ut omnium aures Latino sermoni quam primum assuefiant. Antiquorum Romanorum orthographia et pronuntiatio, quantum fieri potest et oportet, obseruantur, ne Latinae uoces Hispanico ore enuntientur.



Prima hebdomadis sessione quoddam argumentum ad uitam moresque nostros pertinens magister exponit. Et in tabula cerata et in chartis lucis ope impressis nouas uoces, locutiones et retinendam doctrinam alumnis ostendit. Qui de eodem argumento narrationem, descriptionem uel dialogum domi exarant. In altera sessione singuli interrogantur uel ipsi de aliqua quaestione sermocinantur aut inter se disputant; breues fabellas scaenicas iocosque agunt (nam multa per lusum discuntur), et aliis modis sermonem Latinum una duabusue horis exercent, ut non tantum audiant, legant, scribant, sed etiam et praesertim Latine loquantur, quod ad facultatem cuiuslibet linguae discendae maxime prodest.



Cottidianas uoces et loquendi scribendique formulas, dialogos de rebus recentibus, exercitia, textus, ludos aliaque argumenta his scholis necessaria, e diuersis fontibus promptae sunt, quorum utilissima fuerunt Sigridis Albert enchiridia quibus tituli Cottidie Latine loquamur et Imaginum uocabularium Latinum (Sarauiponti, Societas Latina, 1987 et 1998), cursus uiuae Latinitatis Piper Salue nuncupatus (Francofurti ad Moenum, 1992-1998), et liber de Latine colloquendo ab Iohanne C. Traupman compositus (Vaucondae, 2000). Vltimis sessionibus scripta antiqua simplicia interdum etiam legemus, quae omnibus intellegibilia sint et argumenta nostris sessionibus apta tractauerint; nuntios a radiophonicis et Finnorum et Bremensium stationibus emissos audiemus et transcriptos legemus, necnon epistulas, carmina, facetias et alia subsidia ex libris locisque interretialibus excerpta, quae iuuenibus ad Latinas litteras alliciant. Sic speramus fore ut ei, qui his sessionibus interfuerint, Latinum sermonem ita scituri sint, ut aliorum scripta et facilius et citius legant, atque imprimis eorum cogitata eloqui possint. Martis et Iouis diebus a Kalendis Octobribus anni MMII usque ad diem tricesimum  mensis Ianuarii anni MMIII, primus uiuae Latinitatis  cursus ministratus est. Triginta discipuli interfuerunt, quorum duo in Artes Salutiferas, septem in Historiam, septem in Hispanicam Philologiam, octo in Classicam Philologiam atque reliqui in Anglicam, Arabicam et Francogallicam Philologiam incumbebant. Hoc anno et primus et alter cursus Lunae et Martis diebus simili alumnorum frequentia ministrantur. Vtinam alii collegae similes scholas instituant, ut Latinus sermo reuirescat. Hanc enim uiam ubicumque secuti, omnibus arguemus Latinum sermonem, qui numquam omnino mortuus erat, et uiuum esse et diu uicturum.



Ioachimus Pascual scripsit



 

ACTIVAE LATINITATIS CVRSVS PRIMVS

ACTIVAE LATINITATIS CVRSVS ALTER



Gadium theatrum Romanum